Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  2. artis quas doceat quivis eques atque senator
  3. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  4. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  5. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  6. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  7. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  8. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  9. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  10. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  11. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  12. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc