Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  2. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  3. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  4. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  5. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  6. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  7. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  8. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  9. laus illi debetur et a me gratia maior.
  10. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  11. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  12. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  13. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  14. et vox et ratio. nam si natura iuberet
  15. a certis annis aevum remeare peractum
  16. atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
  17. optaret sibi quisque, meis contentus honestos
  18. fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens