Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  2. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  3. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  4. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  5. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  6. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  7. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  8. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  9. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  10. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  11. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  12. quo pueri magnis e centurionibus orti
  13. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  14. ibant octonos referentes Idibus aeris,
  15. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  16. artis quas doceat quivis eques atque senator
  17. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  18. in magno ut populo, siqui vidisset, avita