Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  2. ibant octonos referentes Idibus aeris,
  3. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  4. artis quas doceat quivis eques atque senator
  5. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  6. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  7. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  8. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  9. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  10. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  11. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  12. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  13. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  14. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  15. laus illi debetur et a me gratia maior.
  16. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  17. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  18. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  19. sic me defendam. longe mea discrepat istis
  20. et vox et ratio. nam si natura iuberet