Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  2. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  3. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  4. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  5. non ego me claro natum patre, non ego circum
  6. me Satureiano vectari rura caballo,
  7. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
  8. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  9. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  10. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  11. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  12. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  13. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  14. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  15. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  16. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  17. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  18. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  19. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  20. quo pueri magnis e centurionibus orti