Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  2. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  3. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  4. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  5. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  6. possum aliud vere, promitto. liberius si
  7. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
  8. cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
  9. ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
  10. cum me hortaretur, parce frugaliter atque
  11. viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
  12. ‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
  13. Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem
  14. perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore
  15. cum deterreret: ‘Sectani dissimilis sis.’
  16. ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
  17. possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’
  18. aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu
  19. sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
  20. traditum ab antiquis morem servare tuamque,