Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
  2. inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum
  3. hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
  4. vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
  5. qui non defendit alio culpante, solutos
  6. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  7. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  8. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  9. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  10. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  11. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  12. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  13. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  14. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  15. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  16. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  17. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  18. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  19. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  20. a puero est causaque mea permulta rogatus