Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  2. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  3. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  4. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  5. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  6. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  7. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  8. a puero est causaque mea permulta rogatus
  9. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  10. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  11. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  12. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  13. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  14. possum aliud vere, promitto. liberius si
  15. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
  16. cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,