Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
  2. scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
  3. suave locus voci resonat conclusus. inanis
  4. hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
  5. tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
  6. inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum
  7. hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
  8. vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
  9. qui non defendit alio culpante, solutos
  10. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  11. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  12. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  13. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  14. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  15. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  16. condita cum verax aperit praecordia Liber: