Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  2. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  3. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  4. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  5. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  6. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  7. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  8. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  9. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  10. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  11. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  12. a puero est causaque mea permulta rogatus
  13. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  14. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  15. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
  16. aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
  17. atque animo prius, ut siquid promittere de me
  18. possum aliud vere, promitto. liberius si
  19. dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
  20. cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,