Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  2. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  3. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  4. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  5. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  6. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  7. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  8. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  9. non satis est puris versum perscribere verbis,
  10. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  11. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  12. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  13. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  14. posterius facias praeponens ultima primis,
  15. non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra
  16. belli ferratos postis portasque refregit’,
  17. invenias etiam disiecti membra poetae.
  18. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
  19. nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
  20. suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer