Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  2. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  3. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  4. idcirco quidam comoedia necne poema
  5. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  6. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  7. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  8. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  9. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  10. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  11. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  12. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  13. non satis est puris versum perscribere verbis,
  14. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  15. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  16. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  17. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  18. posterius facias praeponens ultima primis,
  19. non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra
  20. belli ferratos postis portasque refregit’,