Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  2. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  3. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  4. culpari dignos. quemvis media elige turba:
  5. aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
  6. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
  7. hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
  8. hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
  9. vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
  10. fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
  11. summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
  12. omnes hi metuunt versus, odere poetas.
  13. ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
  14. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  15. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  16. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  17. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  18. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  19. excerpam numero: neque enim concludere versum
  20. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos