Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
  2. garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
  3. scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
  4. Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
  5. accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
  6. custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
  7. di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
  8. finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
  9. at tu conclusas hircinis follibus auras
  10. usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
  11. ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
  12. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  13. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  14. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  15. culpari dignos. quemvis media elige turba: