Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  2. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
  3. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  4. privatusque magis vivam te rege beatus.
  1. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
  2. atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
  3. siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
  4. quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
  5. famosus, multa cum libertate notabant.
  6. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
  7. mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
  8. emunctae naris, durus conponere versus.
  9. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
  10. ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;