Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  2. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  3. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
  4. ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
  5. optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
  6. abiecto instrumento artis clausaque taberna
  7. sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
  8. est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
  9. lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
  10. urgeris turba circum te stante miserque
  11. rumperis et latras, magnorum maxime regum.
  12. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
  13. rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
  14. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  15. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
  16. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  17. privatusque magis vivam te rege beatus.
  1. Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
  2. atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,