Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
  2. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
  3. causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
  4. quos Venerem incertam rapientis more ferarum
  5. viribus editior caedebat ut in grege taurus.
  6. iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
  7. tempora si fastosque velis evolvere mundi.
  8. nec Natura potest iusto secernere iniquum,
  9. dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
  10. nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
  11. qui teneros caules alieni fregerit horti
  12. et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
  13. regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
  14. ne scutica dignum horribili sectere flagello.
  15. nam ut ferula caedas meritum maiora subire
  16. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  17. furta latrociniis et magnis parva mineris
  18. falce recisurum simili te, si tibi regnum
  19. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  20. et sutor bonus et solus formosus et est rex,