Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  2. omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
  3. concha salis puri et toga, quae defendere frigus
  4. quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
  5. huic parco, paucis contento, quinque diebus
  6. nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
  7. mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
  8. sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
  9. nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
  10. Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
  11. quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
  12. verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
  13. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
  14. cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
  15. cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
  16. quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
  17. evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
  18. iracundior est paulo, minus aptus acutis
  19. naribus horum hominum; rideri possit eo quod