Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
  2. ad talos stola demissa et circumdata palla,
  3. plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
  4. altera, nil obstat: cois tibi paene videre est
  5. ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
  6. metiri possis oculo latus. an tibi mavis
  7. insidias fieri pretiumque avellier ante
  8. quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
  9. in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
  10. cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam
  11. transvolat in medio posita et fugientia captat.’
  12. hiscine versiculis speras tibi posse dolores
  13. atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
  14. nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
  15. quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
  16. quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
  17. num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
  18. pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
  19. pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
  20. ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem