Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
  2. discipularum inter iubeo plorare cathedras.
  3. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
  1. ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
  2. legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
  3. conposui pars esse putat similisque meorum
  4. mille die versus deduci posse. Trebati,
  5. quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
  6. omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
  7. optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
  8. transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
  9. inriguumque mero sub noctem corpus habento.