Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
- vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
- Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
- Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
- Valgius et probet haec Octavius optimus atque
- Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
- ambitione relegata. te dicere possum,
- Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
- vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
- conpluris alios, doctos ego quos et amicos
- prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
- arridere velim, doliturus, si placeant spe