Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
- conpluris alios, doctos ego quos et amicos
- prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
- arridere velim, doliturus, si placeant spe
- deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
- discipularum inter iubeo plorare cathedras.
- i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
- ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
- legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
- conposui pars esse putat similisque meorum
- mille die versus deduci posse. Trebati,
- quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
- omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
- optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
- transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
- inriguumque mero sub noctem corpus habento.
- aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
- Caesaris invicti res dicere, multa laborum
- praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires
- deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis