Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  2. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  3. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  4. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  5. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  6. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  7. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  8. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  9. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  10. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  11. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  12. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  13. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  14. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
  15. scripturus, neque te ut miretur turba labores,
  16. contentus paucis lectoribus. an tua demens
  17. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  18. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  19. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
  20. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod