Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  2. arguta meretrice potes Davoque Chremeta
  3. eludente senem comis garrire libellos
  4. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  5. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  6. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  7. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  8. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  9. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  10. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  11. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  12. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  13. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  14. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  15. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  16. non ridet versus Enni gravitate minores,
  17. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  18. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  19. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  20. versiculos natura magis factos et euntis