Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘o fortunati mercatores’ gravis annis
  2. miles ait, multo iam fractus membra labore.
  3. contra mercator navim iactantibus Austris,
  4. ‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae
  5. momento cita mors venit aut victoria laeta.’
  6. agricolam laudat iuris legumque peritus,
  7. sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
  8. ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
  9. solos felicis viventis clamat in urbe.
  10. cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
  11. delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
  12. quo rem deducam. si quis Deus ‘en ego’ dicat
  13. ‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
  14. mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
  15. vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
  16. quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.
  17. quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
  18. iratus buccas inflet neque se fore posthac
  19. tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
  20. praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens