Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. percurram — quamquam ridentem dicere verum
  2. quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
  3. doctores, elementa velint ut discere prima —
  4. sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
  5. ille gravem duro terram qui vertit aratro,
  6. perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
  7. audaces mare qui currunt, hac mente laborem
  8. sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
  9. aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
  10. parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
  11. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  12. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
  13. quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
  14. non usquam prorepit et illis utitur ante
  15. quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
  16. demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
  17. nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
  18. quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
  19. furtim defossa timidum deponere terra?
  20. quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?