Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currant furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris fuerat.
Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit.