Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D sequebantur. in duces spectatos virtute bellica elegerant.
At, qui in agris erant proximis flumini — frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.