Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quod amoverant, regem adeunt. Saepe minus est
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis revertuntur. CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres,
utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum secundo amne devehitur.
Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D sequebantur. in duces spectatos virtute bellica elegerant.