Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
destinata exequi passus est. Ingens vis militum, inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clipeum hastamque — sarisam vocant — laeva tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus:
Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat.
Ea ipsa res omnium animos expectatione suspenderat: quippe armato congredi nudum dementia, non temeritas videbatur. Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit. Quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset,
antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere, cum occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti inposuit stipitem intentans elisurusque eo victum,
ni prohibitus esset a rege. Tristis spectaculi eventus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse querebatur.
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur, ministrique, quasi amisissent,