Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebabatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes.

Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat.

Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.

Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo

p.328
vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est.

Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes, sed ipse scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.

Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur,