Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.
Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur,
postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet.
Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit.
Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit.
Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit: