Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

remedia quam principia maiora sunt. Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum ducere dis secundis aequareque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit.

Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus.

Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe et avios montes et inpeditos occupaverunt.

Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum.

Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit,