Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
At nunc mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos
p.282
parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt. Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum:
nunc Olynthio non idem iuris est.” Post haec consilium dimisit tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi,