Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.

An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci.

Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia despectantium capiam et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere.