Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi
Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit.
Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est: LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos vicos depopulatur atque urit.
Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: amis abstinebant nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant.
Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent. Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret.
Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit.
milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a
At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet: ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit, signoque, ut puberes interficerentur, dato reliqui in praedam cessere victoris. Urbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur.