Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus,
ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur: aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere: namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet.
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens
Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.
Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi:
barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant : fundis sagittisque pugnam invadunt.
Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum.
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie — quippe ex edito monte cuncta prospexerant —:
itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.
Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum.