Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium
Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit.
Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munus — nam divisum erat — primus ostenderet.
Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias.