Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Alexander haud secus, quam par erat, motus urbem corona circumdedit, munitiorem, quam ut primo impetu capi posset.

p.230
Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit:

ipse ad Craterum pergit Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentem. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro : quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat.

Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit: itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit.

Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit: quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto iam eo ingemuit.

Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, non dum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.