Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ille silentio facto: “Et ipse,” inquit, “Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor.
Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam.
Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.”
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri
Et quam quam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.