Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exanguem metu Polydamanta propius accedere iubet summotisque omnibus: “Scelere,” inquit, “Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego аc tu, quos amicitiae specie fefellit.

Ad quem persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui.

Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi.

Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum,

cum te viderit, nihil metuet.” Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.