Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum.
Moveratque iam
p.206
regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: “Tum,” exclamat, “demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis.” Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.