Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Atque ille sane interritus: “Nihil,” inquit, “pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est causa,

quod ego, quia profugi, suspectus sum.” At haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat.

Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt.