Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans.
Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat.
Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.
Iamque rex intuens eum: “Macedones,” inquit, “de te iudicaturi sunt:
quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.” Tum Philotas: “Praeter Macedonas,” inquit, “plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.” Tum rex: