Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur.
Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam.
Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros.
Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pignores ad cetera munia exequenda fecisset.
Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum