Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Rex identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur.
Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam.
Quem intuens rex: “Quod,” inquit, “in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?” Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.
Rex Philota venire in regiam iusso: “Cebalinus,” inquit, “ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit: sed huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat.
Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire