Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti,
quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: “Habeo te,” inquit, “incolumem ex inpiorum manibus ereptum.”
Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit.
Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque
p.177
illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit. At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo оpеriri conperta.