Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris

p.170
insignibus in devicti transiret habitum.

Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur.

Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam.

Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus.

Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur.