Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur.

Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.

Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.

Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur :

iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat.