Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura.

Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud — ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus — subiciente animo.

Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam

p.173
materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida flamma arserat:

ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.

Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum.

Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat.